- POCULUMGemmatum
- POCULUMGemmatumcrebro occurrit apud Veteres. Nempe pocula aurea maxime olim gemmis insigniebantur, hinc Λιθόκολλα et λνθοκόλλητα dicta. Menander.Κρυςοῦν ἐπόριςθς, ἔιθε λιθοκόλλητον ἦν,Καλὸν γὰρ ἧν.Item διάλιθα, Latine Gemmata potula; a quibus Gemmea probe distinguenda. Gemmeum enim poculum ex una gemma fiebat in poculum cavatâ, ut apud Poetam,Hîc gemmâ bibat.Martialis, l. 10. Epigr. 49. v. 1.Cum potes amethystino trientes.I. e. poculô ex amethysto gemma factô. At Gemmatum, κατάλιθον. aureum totum et gemmis intextum; unde et aurum gemmatum dicebatur. Vix enim alia pocula, quam aurea, gemmis ornabant. Et quia viridis color optime cum auro convenit, gemmas viridantes inoculandis poculis ut plurimum adhibebant. Idem Poeta, l. 9. Epigr. 60. v. 17.Et virides picto gemmas numeravit in auro.Inter quas smaragdus principatum tenet. Plin. l. 33. in Praefat. Nec hoc fuit satis, turbâ gemmarum potamus, et smaragdis teximus calices, ac temulentiae causâ tenere Indiam iuvat, et aurum iam accessio est. Martialis iterum, sub lemmate, Calices gemmati; l. 14. Epigr. 109.Gemmatum Scythicis ut luceat ignibus aurum,Aspice, quot digitos exuit iste calix.Et alibi, l. 12. Epigr. 15. v. 3.Miratur Scythicas virentis auriFlammas Iuppiter.Ubi Scythicas smaragdos (primae inter smaragdos notae) indigitat, quibus poculum illud textum erat. Sequitur enim, v. 6.Haec sunt pocula, quae decent Tonantem.Praeter smaragdum vero, et beryllus, quia viridis, ad hunc usum translata. Iuvenalis, Sat. 5. v. 38.——— et inaequales beryliôVino tenet phialas.i. e. beryllô textas, et per hoc inaequales, asperitate et extuberantiâ gemmarum. Beryllos autem optimos viriditatem puri maris imitari Plin. dicit, l. 37. c. 5. Callais porro etiam ex viridibus gemmis et smaragdo similis, in ornamentis aureorum poculorum plurima. Solin. c. 20, de Callaide, vel Callaica gemma, Honore et pretiô ad smaragdos, viret pallidum, nihil iucundius aurum decet. Hoc est, aurum poculorum, quod aurum gemmatum proprie vocatum esse, diximus. Sic de Topazio, Agatharchides, ἡδεῖαν εν χρυςῷ θεωρίαν ἀποδιδοὺς, Pulchrum in auro aspectum praebens. Similis nempe topazius callaidi; illa hyalini seu vitrei, haec Callaici seu Veneri, coloris. Sed frequentissimi Bactriani smaragdi (quibus secundas tribuit Plinius) qui in arena flantibus Etesiis inveniebantur, ad hanc rem Veterib. adhibiti. Theophrastus proin: enumeratis aliquot Graeciae locis, in quibus gemmae reperiebantur, ad ultimum addit: Καὶ εν Κύπρῳ ἥτε ςμάραγδος καὶ ἡ Ἴασπις οἷς δὲ εἰς τὰ λιθοκόλλητα χρῶνται, ἐκ τῆς Βακτριανῆςεἰςι πρὸς τῆ ἐρήμω, ςυλλέγουςι δ᾿ αὐτοὺς ὑπὸ τοὺς Ἐτηςίας ἱππεῖς ἐξιόντες᾿ τότε γὰρ ἐμφανεῖς γίνονται, κινουμένης τῆς ἄμμου, διὰ τὸ μέγεθος τῶ πνευμάτων᾿ εἰςὶ δὲ μικροὶ καὶ οὐ μεγάλοἰ Et in Cypro, tum smaragdus, tum iaspis. Quibusvero ad gemmata pocula utuntur, ex Bactris sunt, prope desertum: Quos colligunt flantibus Etesiis, equites egressi. Tunc enim tellure apertâ nitent, quia iis ventis maxime arenae moventur, sunt vero parvi, neutiquam magni. Ob quod ipsum in hunc maxime usum sumebantur. Ut de Chalcedoniis smaragdis quoque idem scribit, Ἑυρίςκονται δὲ σπανίαι μέγεθος ἔχουσαι σφραγῖδος διὸ πρὸς κόλληςιν αὐτῇ χρῶνται χρυςίου, Inveniuntur raro eâ magnitudine, ut σφραγὶς, i. e. gemma annularis inde fieri possit, hinc auro intexuntur. Sic itaque et Bactriani, quia minores erant, quam ut gemmis annulorum usui esse possent, εἰς τὰ λιθόκολλα convertebantur seu ad pocula aurea insignienda etc. At Taprobanes incolae, omnifarias gemmas hâc fini usurpabant. Solin. c. 53. Mirantur aurum et ad gratiam poculorum omnium gemmarum adhibent apparatum. Pro quibus in priore ἐκδόςει scripserat. Aurum mirantur et pocula gemmis igniculant. Ubi eleganter igniculata gemmis pocula, sunt gemmarum igniculis in signita. Ignes namque et igniculi gemmarum. Veteribus de splendore acluce, quam fundunt gemmae passim. Plin. igniculis amethysti. l. 37. c. 9. De Scythicis smaragdis, vide supra. Claudianus:——— ——— Quis miscuit ignesSidonii rubrique maris?Manilius, l 3.Gemmarumque illi radiantes lucibus ignes etc.Sive autem gemmae auro intexerentur, sive aureae caelaturae immitterentur argento, Emblemata ista vocabantur, vide hîc passim. inprimis et de onyche gemma, supra voce Onychites, et pluta hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 197. 240. et 1122.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.